Sallust, Catilinae Coniuratio 33,1–4 (inhaltlich relevante Wörter)

 

1 Deos homines que testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse neque quo periculum aliis

faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria tuta forent, qui miseri, egentes violentia atque crudelitate faeneratorum

plerique patriae, sed omnes fama atque fortunis expertes sumus.

neque quoiquam nostrum licuit more maiorum lege uti neque amisso patrimonio liberum corpus habere: tanta

saevitia faeneratorum atque praetoris fuit.

2 saepe maiores vostrum, miserti plebis Romanae, decretis suis inopiae eius opitulati sunt, ac novissume memoria

nostra propter magnitudinem aeris alieni volentibus omnibus bonis argentum aere solutum est.

3 saepe ipsa plebs, aut dominandi studio permota aut superbia magistratuum, armata a patribus secessit.

4 at nos non imperium neque divitias petimus, quarum rerum causa bella atque certamina omnia inter mortalis

sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit.